monumenta.ch > Plinius > sectio 171

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 171
{LIV} usus eius etiam pro pulmentario in patellis decocto, citra intellectum acrimoniae. cocuntur et folia, sicut reliquorum olerum. sunt autem trium generum: unum gracile, alterum simile rapi foliis, tertium erucae. semen optimum Aegyptium. Athenienses napy appellaverunt, alii thlaspi, alii saurion.